ZACHARIAS KEUTZNAEGER

ZACHARIAS KEUTZNAEGER

 

Primum in historia litterarum vocabulum tragicomoedia in prologo huius fabulae occurrit : nam postquam Mercurius tragoediam nuntiavit, frontem contrahentem populum sese videre simulat ac mutaturum sic promisit:

Faciam ut commixta sit tragicomoedia” (versus 59).

Etenim mos non erat heroes ac deos in comoediam inducere: nam facile derideri non possunt. Quapropter octavo decimo saeculo Beaumarchais scripsit[1] omne theatrum ad suam aetatem semper constitisse in civibus irridendis (=comoedia) et regibus miserandis (=tragoedia). Quam sententiam iam exprimebat Mercurius his verbis :

Nam me perpetuo facere ut sit comoedia
Reges quo veniant et di, non par arbitror.

Nihilominus iudicio modernorum de mera comoedia hic agitur : recognovimus enim triadem comicam (cum caedes non fit!) bene notam -amantem, maritum, uxorem- et persona scurrilis Sosia additus est, quem ipse Mercurius imitatur. Sed Iuppiter et personae mythologicae minime scurriles sunt, qua de causa Plautus ita iocatus est in prologo.

Iam sedecimo saeculo fabula Plautina in linguam Hispanicam necnon Lusitanam versa atque acta fuerat. A septimo vero decimo saeculo nonnulli auctores dramatici notissimi sic Plautum imitati sunt ut novas aliquatenus fabulas de eodem argumento ederent. Inter alios memorandi sunt Iohannes Rotrou (Les deux Sosies, 1636), Molière (Amphitryon,1668), Iohannes Dryden (1690), Henricus von Kleist Amphitryon (1807), Iohannes Giraudoux (Amphitryon 38, 1929)…

Utzi erantzuna

Zure e-posta helbidea ez da argitaratuko. Beharrezko eremuak * markatuta daude

Tresna-barrara saltatu